Latin
Book 11, Letter 57
Gregory the Great, Registri Epistolarum 57.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Qualiter praeterea in abscindenda simoniaca hæresi fraternitatis vestrae zelus olim exarserit, bene recolimus. Unde hortamur ut, operam studiosius impendentes, districta inter alia quæ scripsimus, concilii definitione damnetur; quatenus dnm voluntatis nostrae intentio sollicitudinis vestrae fuerit ope «completa et omnipotenti Deo oblationem gratissiinam de vitiorum correptionibus offeratis, d et aliotum ædificationem qualiter in vobis pastoralis officii cura fulgeat ostendatis. Experientia autem vitae vestrae noa provocat, quam valde multis præeminere cognovimus, ut de vobis hac in re grande solatium præsumamus. Et ideo favorem vestram sicut Deo auctore coepistis explete, ut bona quae in vobis recta intentione caepta sunt, juvante Deo Creatore omnium rec'ius impleantur.