Latin
Book 11, Letter 57
Gregory the Great, Registri Epistolarum 57.3
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea monachis quos ad reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Augustinum transmisimus, charitatem suam fraiernitas vestra, ut consuevit, impendat; et ita eis tam per se quam per alios quos potuerit ad proficiscendum solatiari studeat, ut dum vobis providentibus nullas illic dif-. ficultates vel moras habuerint, et uos quod de vobis confidimus sentiamus, et Deus vobis omnipotens pro conversione animarum, pro quibus transmissi sunt, suam gratiam recompenset.