Latin
Book 5, Letter 58
Gregory the Great, Registri Epistolarum 58.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius universis episcopis a per Helladiam provinciam constitutis. Gratias omnipotenti Deo vobiscum, fratres charissimi, refero, qui latens vulnus quod antiquus hos'is intuierat ad omnium fecit pervenire lIotitiam, et de Ecclesiae suae corpure salutifera illud incisione cornpescuh. Ex qua re et guudendum nobis est, et dolenduro. Gaudendum quippe de correctione facinoris, dolendum vero de casu fratris. Sed quoniam plerumque alterius casus, alterius solet esse caulela, hoc quisquis cadere timet, attendat, aditum hosti non præbeat, non putet latere quod agitur. Nam Veritas clamat: Nihil occultum quod non revelabitur (Matth. X, 26). Haec enim vox actionis nostrae jam praeco est, et, ipso teste, modis omnibus adducit ad publicum quod agitur in secretu. Aut quis actus suos ante illum nitatur abscondere, qui eorum et testis et judex est t Quia vero nonnunquam dum aliud attenditur aliud non cavetur, oportet ut contra omnes hostis insidias quisque debeat esse sollicitos, ne dum in uno vincit, superetur in altero. Nam et terrenus hostis, qui muuita loca cupit invadere, pugnandi ante sic utitur: Latenter quidem ponit insidias, et ad unius loci so expugnationem totus ostendit, ut dum ad defensionem loci illius ubi instat periculum convenitur, loca alia de quibus nulla est suspicio capiantur. Et evenit ut qui cognitus resistentis virtute repulsus est, latens obtineat quod certando non potuit. Sed quia in bis omnibus divinæ protectionis auxilio opus est, vuce cordis singuli clamemus ad Dominum, dicentes: Domine, ne longe jacias auxilium tuum a nee, ad defensionem means respice (Psal. XXI, 20). Manifestum namque est quia nisi ipse auxiliatus fuerit, et ad se clamantes defenderit, hostis noster vinci non poterit.