Latin
Book 5, Letter 58
Gregory the Great, Registri Epistolarum 58.2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea epistolam charitatis vestræ per Andream fratrem et coepiscopum nostrum suscipientes, paliium Joanni fratri nostro Corinthiorum episcopo nos transmisisse cognoscite; cui vos magnopere convenit obcdire, præsertim dum hoc sibi et antiquæ consuetudlnis ordo dcrentlat, et bona ejus, quibus ipsi lestilnonium perhibetis, invitent. Quibusdam namque narrantibus (Grat. I, q. i, c. i i 7) agnovi quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat. Qnod si itaest, nens dico, gemensque dcnuntio, quia cum sacerdotalis ordo inLus cecidit, foris quoque diu stare non poterit. Scimus qnippe ex Evangelio, quid Redemptor noster per semetipsum fecem, quia ingressus in templum, cathedras vendentium columbas evertit (Jlatlh. XXI, 12). Columbas quippe vendere cst de sancto Spiritu, quem sibi consubstantialem Deus omnipotens per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Ex quo, ut prædixi, malo innuitur quid sequatur, quia qui in templo Det columbas veedere præsumpserunt, eorum Deo judice cathedrae ceciderunL Qui videlicet error in subditis cum augmento propa; atur. Nam ipse quoque, qui ad sacrum ordinem perducitur, ja:n ill ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis vendere quod emit. Et ubi est quod scriptum est: Gratia accepisti,, gratis dale (Matth. I, 8)? Et cum prima contra sanctam Ecclesiam simomaca hæresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur quia eum quem quis cum pretio ordinat, provehendo agit ut hæreticus fiat? Ideoque hortamur ut nullus vestrum denuo hoc fieri patiatur; sed neque gratia alicujus, neque supplicatione, aliquos ad sacros ordmes audeat promovere, nisi cum quem vitæ et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit. Nam si aliter factum denuo senserimus, districta et canonica illud noveritis ultione compesci. d Datum die 15 mensis Augusti, indictione 13.