Latin
Book 3, Letter 6
Gregory the Great, Registri Epistolarum 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero ad praesens attinet, cassatis prius atquo ad nihilum redactis praedictae sententiæ tuae decretis, ei beati Petri principis aposiolorum auctoritate decernimus triginta dierum spatio te sacra communione privatum, ab omnipotenti Deo nostro tanti excessus veniam cum summa poenitentia ac lacrymis exorare. Qnod si hanc sententiam nostram te cognoverimus implesse remissius, non jam tantum injustitiam, sed et contumaciam fraternitatis tuae cognoscas, ad. juvante Domino, severius puniendam. Praelatum vero Adrianum fratrem et coepiscopum nostrum ex tua sententia, ut diximus, nequaquam canonibus neque legibus existente oamnatum, in suum locum atque ordinem reverti Christo comilante disponimus, ut nec illi fraternilaiis tuæ noceat contra justitiae tramitem prolata sententia, nec charitas tua, pro placanda futuri indignatione judicis, incorrecta remaneat. (Vide inf. ep. 7 et 58. Cf. Joan. Diac. I. IV, c. 26.)