Latin
Book 3, Letter 7
Gregory the Great, Registri Epistolarum 7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Joanni episcopo Larissaeo. prater noster Adrianus (Grat. caus. 16, q. 1, c. 52), Thebanae civitatis episcopus, ad Romanam urbem veniens lacrymabiliter est conquestus de quibusdam capitulis se a fraternitate tua, necnon a Joanne primae Justinianae episcopo, non legitime neque canonice condemnatum. Cumque per diuturnum tempus nullam diversæ partis videremus huc advenire personam, quae ejus debuisset objectionibus re>pondere, necessario cognoscendae veritatis intuitu, ea quae penes vos acta sunt relegenda tradidimus. Ex quibus cognovimus Joannem atque Cosmam diaconos, unum pro lubrico corporis, alterum pro fraudibus ecclesiasticarum rerum proprio depulsos officio, de pecuniariis a criminalibusque capitulis adversus eum piissimis nostris imperatoribus suggessisse. Qui per jussiones suas te voluerunt, servata videlicet juris canonumque districtione, cognoscere, ita ut de pecuniariis quidem ferres firmam jure seriteniiam, de criminalibus vero, eorum clementiae habita subtilius examinatione, suggereres. Quod si tam rectas jussiones tua fraternitas rectis quoque mentibus accepisset, nunquam viros pro suis excessibus proprio amotos officio, atque jam inimicantis animi, ad accusationem passim sui suscepisset episcopi, maxime cum ex suggestione piissimis dominis oblata eorun sit detecta fallacia, qni cum consensu omnium clericorum hæc contra suum pontificem se suggessisse professi sunt.