Latin
Book 13, Letter 6
Gregory the Great, Registri Epistolarum 6.2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Epistolis autem vestris indicantibus agnoscentes ecclesiam vos sancti Martini in suburbano Augustodunensi, atque monasterium auci'larum Dei, necnon et e xenodoctium in urbe cadem construxisse, valde lætati umus, et gratias omnipotenti Deo retulimus, qui cordis vestri sinceritatem ad haec operanda compungit. Qua de re ut ct nos bonis vestris in aliquo participes haberemur, privilegia locis ipsis pro quiete et munitione illic degentium, sicut voluistis, indulsimus, nec excellentiae vestrae amplectenda nobis desideria vel ad modicum differre pertulimus.