Latin
Book 13, Letter 6
Gregory the Great, Registri Epistolarum 6.3
Unproofread scanNot analysed yet
Paterna praeterea charitate salutationis praemittentes alloquium, indicamus illustribus filis nostris, vestrae vero excellentiae famulis ac legatis Burgoaldo et f Varmaricario. nostrum nos secundum vestra sciipta præbuisse secretum. Qui omnia quae sibi Injuncta dixerunt, subtili nobis insinuatione reserasse noscuntur. De quibus curae nobis erit sequenti tempore excellentiae vestrae quid actum ruerit indicare. Nam nos quidquid possibile, quidquid est utile, et ad ordinandam pacem inter cos et rempublicam pertinet, summa, Deo auctore, cupimus devotione. compleri.