Latin
Book 13, Letter 6
Gregory the Great, Registri Epistolarum 6.7
Unproofread scanNot analysed yet
Praefati autem viri magnifici filii nostri, dato eapitulari. inter cætera petierunt, quod sibi ex vestra perhibuere jussione mandatum, ut talis debeat a nobis in Callias persona transmitti, quae, iacta synodo, cuncta quæ contra sacratissimos cauones perpetrantur omnipotente Deo possit auctore corrigere. In qua re gloriae vestrae curam cognovimus, quam de vita animae, et de regni vestri soliditate cogitatis, quia Redemptorem nostrum formidantes, ejusque in omnibus præcepta servantes, et bic agitis ut diu regni vestri gubernacula subsistant, et post longa annorum curriculi vos quoque de terreno regno ad regnum coeleste transeatis. Apto a tem tempore, si Deo dictum placuerit, veneranda excellen- I tiae vestrae desideria implere curabimus.