Latin
6.8 to 6.9
Gregory the Great, Registri Epistolarum 6.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nos itaque pro munitione locorum de quibus excellentia vestra scripsit, omnia, sicut voluit, sancire studuimus. Sed ne fortasse ab eorum locoruln praepositis eadem decreta nostra quocunque tempore supprimantur, pro eo quod eis quadam interdicta esse noscuntur, haec eadem constitutio gestis est publicis inserenda, quatenus sicut in nostris, ita quoque in regalibus scriniis teneatur. Omnipotens Deus excellentiam vestram in suo semper timore custodiat, m atque ita vestra vota et liliorum excellentissimorum regum nepotum vestrorum, intercedente beato Petro apostolorum principe, cui eos commendatis, adimpleat, ut stabile vobis gaudium de eorum semper incolumitate, sicut cupitis, babere concedat. n Datum mense Novembris, indict. 6.