Latin
Book 11, Letter 66
Gregory the Great, Registri Epistolarum 66.2
Unproofread scanNot analysed yet
Reverendissimus autem frater noster Augustinus, episcopus, in monasterii regula doctus, sacrae Scripturæ scientia repletus, bonis auctore Deo a operibus praeditus, quaeque vos admonet libenter audite, devote peragite, studiose in memoria reservate, quia si vos eum in eo quod pro omnipotente Deo loquitur aud tis, idem omnipotens Deus hunc pro vobis exorantem celcrius exaudit. Si ennio, quod ahsit, verba ejus postponitis ♦quando eum omnipotens Deus poterit andire pro vobis, quem vos negligitis audire pro Deo? Tota igitur mente cum eo vos in fervore fidei stringite, atque annisum illius virtute quam vobis divinitus trihuit adjuvate, ut regni sui vos ipse faciat esse participes, cujus vos fidem in regno vestro recipi et facitis custodiri.