Latin
Book 11, Letter 66
Gregory the Great, Registri Epistolarum 66.3
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea scire vestram gloriam volumus quia, sicut in Scriptura sacra ex verbis Domini omnipotentis agnoscimus, praesentis mundi jam terminus juxta est, et sanctorum regnum venturum est, quod nullo unquam poterit fine terminari. Appropinquante autem codem mundi termino, multa imminent quae nnte non fuerunt, videlicet immutationes aeris, terroresque de coelo, et contra ordinem temporum tempestates, bella, fames, pestilentiae, terraemotus per loca. Qu:c tamen non omnia nostris dicbus ventura sunt, sed post nostros dies omnia subse quentur. Vos itaque si qua ex his evenire in terra vestra cognoscitis, nullo modo vestrum animum perturbetis, quia idcirco haec signa de fine sæculi præmittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis bora suspecti, et venturo jud:ci in bonis actibus inveniamur esse praeparati. Hæc nunc, gloriose fili, paucis locutus sum, lit cum Christiana fides in regno vestro excreverit, nostra quoque apud vos locutio latior excrecat; et tanto amplius loqui libeat, qu nlo se I in mente nostra gaudia de gentis vestræ perfecta conversione multiplicant.