Latin
Book 11, Letter 66
Gregory the Great, Registri Epistolarum 66.4
Unproofread scanNot analysed yet
Parva autem xenia transmisi, quae vobis parva non erunt, cum a vobis ex beati Petri apostoli fuerint benedictione suscepta. Omnipotens itaque Deus in vobis gratiam suam qnam cœpit custodiat atque perficiat, atque et hic vitam vestram per multorum annorum curricula extendat, et post I nga tempora in coelestis vos patriae congregatione suscipiat. b Incolumem excel lentiam vestram gratia superua custodiat, domine fili. i Data die x Kalend. Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio piissimo Augusto an. 19, post consulatum ejusdem domini nostri an. 18, indict. 4.