Latin
Book 3, Letter 67
Gregory the Great, Registri Epistolarum 67.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius n Domitiano metropolitano. Scripta dulcissiruæ et suavissimæ beatitudinis vestrae suscipiens, valde gavisus sum, quia multa mibi de sacra Scriptura loquebamur. Et quia dilecLas in eis epulas reperi, eas avide comedi. In quibus quædam QUoquo de causis exterioribus et necessariis sun permista. Et quasi menti convivium præparantes egistis, ut oblatæ,epulae ex diversitate melius placerent. Et si quidem exteriores cansae velut inferiores et abjecti cibi minus sapiunt, ita tamen a vobis prudenter dictæ sunt, ut libenter sumantur, quia et cibi contemptibiles plerumque dulces ex condimento bene coquentis fiunt. Servata autem veritate historiæ, hoc. quod dudum de divina significatione dixeram, respui nullo modo debuit. Nam etsi mihi, quoniam ita vultis, significatio ejus non congruit, ex ipsis tamen locis suis circumstantibus boc quod ex. ea dictum est incunctanter teneri potest. NaM et corruptor ejus princeps terræ dicitur (Genes. XXXIV), per quem aperte diabolus designatur: quia Redemptor noster ait: Nunc princep, hujus mundi ejicietur foras (Joan. XII, 31). Qui etiam uxorem. petIt ł quia malignus videlicet spiritus festinat, ut licenter possideat animam quam prius occulta seducUone corruperit. Unde Jacob filii vehementer irati, contra omnem Sichem domum ejusque patriam gladius sumunt (Genes. XXXIV); quia a cunctis zelum habentibus ipsi quoque insequendi sunt, qui maligni spiritus adjutores fiunt. Quibus prius circumcisionem praecipiunt, quos in dolore positos postmodum occidunt. Quia plerumque magistri severiores, si zelum suum moderari nescium, quamvis per praedicationem 'vitia corruptionis resecent, cum jam a delinquentibus plangitur quod fuerat perpetratum, adhuc tamen ipsi per asperitatem disciplinæ sæviunt, et duriores existunt. Qui enim jam et praeputia absciderant, mort minime debebant, quia qui culpam plangunt luxuriæ, et voluNtatem carnis in dolorew vertunt. a magistris sentire non debent asperitatem disciplinæ, ne ipse humani generis Redemptor minus ametur, si pro eo anima pius quam debet atteritur. Unde et eisdem filiis Jacob dicit: Turbastis me, et odiosum fecistis Chananæis (Ibid. ,30). Quando enim boc quod jam delinquentes plangunt, adhuc magistri crudeliter insequuntur, infirmæ menti ipse Redemptoris sui amor tepescit, quia ibi se amiSi considerat, ubi sihi et ipsa non parcit.