Latin
Book 3, Letter 67
Gregory the Great, Registri Epistolarum 67.2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec igitur dixerim, ut intellectum, quem protuli, noa esse improbabilem ex locis circumstantibus demonstrarem. Ea vero qaae ei eodem loco a vestra sanctitate in meam consolationem dicta sunt, libcnter accipio, quia in intellectu sacrae Scripturae, respui non debet quidquid sanæ fidei non resistit. Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una sacræ Scripturae intelligentia expositores quique ppr innumeros intellectus quasi varia ornamenta compounnt, quae tamen omnia ad decorem cœlestis sponsæ proficiunt. Valde autem gaudeo quod dulcissima beatitudo vestra etiam causis saecularibus occupaLa, ad intellecturo sacri eloquii vigilanter ingenium reducit. Sic quippe necesse est nt si illa omnimodo caveri non possint, ista non orunimodo postponantur. Sed per omnipotentem Dominum rogo, mihi in tantis tribulationum fluctibus laboranti tende orationis manum, ut ex vestra intercessione ad summa relever, qui culparum mearum pondere ad profundum premor. Imperatorem vero Persarum etsi non fuisse conversum doleo, vos tamen ei Christianam fidem praedicasse omnimodo exsulto, quia etsi ille ad lucem venire noa Ineruit, vestra tamen sanctitas prædicationis suae præmium habebit. Nam et Ælhi. ps in balneum niger intrat, et niger egreditur, sed tamen balneator nummos accipit.