Latin
Book 7, Invitum tandanti laudes rependit pro assidum illiusprœdicatione, qua Maria patr…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 681
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Stephano episcopo. Scripta vestrae sanctitatis medullata mihi charitatis verba locuta sunt, ita ut pcr calamum sic in epistolas animus transiret, ac si mihi per semetipsam mena ipsa loqueretur. Qua de rc magnas omnipotenti Deo gratias refero,. qnia et divisis corporibus nobisque a vobis recedentibus longe charitas inter nos permanet indivisa. Et quidem multum mihi, et ultra quam indignos audire debui, favorem in epistolis demonstratis. Et scriptum est: Ne lallde. hominem quandiu vivit (ECtli. XI, 30). Tamen et si audire talia dignus non tui orationibus vestris peto, ut dignus efficiar, ut si bona in me non ideo dixistis quia sunt, idco sint qnia dixistis. De gloriosa autem Maria patricia valde laetatus sum, quia in saneto Dei ovili aggregata est: quod es vestra factum assidua prædicatione non dubito, quia ex ipso fructu ostenditis quantum pro lide catholica laboratis. Multos etiam per illam venire ad Eeclesiam suspicor, quod totQm vestrae laudi proficit, uiascriptum est: Ubi lurimæ segeles, ibi manifesta fortitudo boam (Prov. XIV, 4). Manifestatur enim virtus praedicantium, ubi surgil seges animarum. Communem vero filium excellentissimum domnum Constantinum praefectum quantam plus diligitis, tantum exhortari assidue debetis ut in causis in quibus mistus est semper omnipotentis Deijudicium ante oculos cordis habeat, eique soli placere smdeat qui et in præsenti vita vakt protegere et caetestis patriæ praemia compensare. (Cf. Joan. Diac. I. IV. n. 62.)