Latin
Book 7, Letter 9
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Benedictionem quam pauperibus fraternitas vestra transmisit lator præsentium homo vester Candidus nobis dispensantibus suis manibus erogavit, quod vobis secundum animum vestrum fortasse parum visum eSI. Nos tamen secundum modum vestre sabstantiæ esse nimium et ultra modum æstimamus, ut qui illic apud vos innumcros pauperes habetis, pro explenda largitate misericordiæ, etiam loca alia et longe posita requiratis. De causis vero aliis, vobis scriptis prioribus jam respondisse memini, et nibil aliud debetis, nisi ut sub consideratione solius omnipotentis Dei cuncta faciatis, et nullius persona vos a vigore disciplinae emolliat, neque vehemens indignatio in rigore, quod absit, aliquo immoderatae districtionis obduret.