Latin
Book 11, Letter 74
Gregory the Great, Registri Epistolarum 74.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius *Eusebio episcopo Thessalonicensi. La or præsentium Theodorus, Ecclesiæ vestræ lector, ad sanctorum apostolorum limina veniens, dum omnes, homo quippe novus, haberet incognitos, Andrese monacho, qui ad sanctum Panlum inclu,us fuerat, res et chartas quas delulil, ut re vera olim nolo, innocenter deposuit, credens quidcm qu >d Incus ipsius, sicut et nos ante habueramus, cnm habitu concordaret. Sed tantæ ille pravitatis iuventus est, ut, si ejus stultitiae sub inclusionis specie paulo adhuc amplius licuisset, multorum animas malitiæ sux falsitate deciperet, et quocunque potuisset non levia scandala generaret. Nam inter alia quæ idem Andreas pessime cogitavit et fecit, eam qnoque quam ad nos misi tis, dum apud ipsum a præfato latore esset deposita, ita falsavit epistolam, ut quicunque eam legeret, vos nec catholice, nec recte sapere evidenter argueret. Ex qua re contigit ut dum veritatem studiose quarimus, ejus quæ latebat iniquitas vulgarctur, et tanta in eo reperta sunt quanta nec de scelerato quocunque laico crederentur. Et qnia inter diversa mala aliquos etiam sermones scripsit, atque eos ex nostro nomine titulavit, et suspecti sumus ne eos alicubi transmiscrit, fraternitas vestra so licitudinem gerat; et si quid tale repererit, eos et rescindi ct omnino faciat aboleri, ut quod imperitus litterarum et Scripturae divinæ nescius, nostro, sicut diximus, nomine praenotavit, quorumdam animos non possit inficere. Nam nos nec Graece novimus, nec aliquod opus atiquando Græce conscripsimus. Alia veru mala ipsius, vcl quid de eo a nobis in concilio sta utum sit, antedicti portitoris, quem fraternitati vestræ in omnibus commendamus, quia præsens iuventus est, relatione cognoscetis.