Latin
Book 11, Letter 74
Gregory the Great, Registri Epistolarum 74.2
Unproofread scanNot analysed yet
b Hortamur præterea atque admonemus ut communem filium Lucam presbyterum, de quo populus, quantum dicitur, non modica suspicione mordetur, publice de se satisfacere, et fidem suam moncas confiteri, atque sanctas synodos, quas apostolica veneratur Eccle,ia, te suscipere et sequi, modis omnibus fateatur, atque inter alia Nestorium, et Severum, ac sequaces eorum, specialiter anathematizando contemnet, ut hac satisfactione in filiorum vestrorum cordibus nullum per illius occasiopnem contra vos possit scandalum remancre. Qui si forte, quod non credimus, iacere hoc aliqua excusatione distulerit, nihil vobis cum illo commune sit, sed a familiaritate atque communione vestra per omnia segregandus est. Nam, sicut ante jam scripsimus, melius est de ovili dominico morbosam ovein ejicere quam unius vitio sanas amittere.