Latin
Book 7, Eeclesiæ Locrensi idoneum episcopnm ordinari procuret
Gregory the Great, Registri Epistolarum 742
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Cypriano rectori nostro per Siciliam. Habitatores b Locrensis civitatis quemdam ad nos presbyterum adduxerunt, qui e; s debnisset episcopus ordinari. Sed quia minime dignus inventus est, ne diu sine proprio possint consistere sacerdote, a nobis admoniti c in scrinio promiserunt alium sludiose se quaerere, et ad nos consecrandnm Deo adjutore perducere. Et ideo ad dileclionem tuam latore præsentium veniente, Marcianum presbyterum diœceseos Taurianensis Ecclesiae, qui nunc habitat in Ecc! esia quae est d in Massalargia constituta, dioecesis Catanensis Ecclesiae, ad te facito modis omnibus evocan; atque eum studii tui sit de criminibus, quae ad episcopatum accedere non permittunt cum omni subtilitate requirere. Et si eorum se expertem esse rebponderit, cum praesentium portitore eum festina dirigere, ut facto in eum decreto, ad nos veniat Deo protegente ordinandus. Si vero est aliquid quod ei possit obsistere, hunc qui ad dilectionem tuam venit, cum omni cura et celeritate dimitte, ut, eo ad loca sua remeante, alter secundum ea quae præmissa sunt requiratur. a Datum mense Augusti, indictione 15.