Latin
Book 11, Letter 75
Gregory the Great, Registri Epistolarum 75
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Aurelio ex Francis. Audito dulcissimi lilii moi fratris vestri transitu, quo sim mœrore perculsus epistolaris non valet explere locutio. Sell omnipotentem Dtum rogo ut suæ vos gratiæ aspiratione consoletur, vosque et a malignis spiritibus et a perversis hominibus coelesti protectione custodiat. Nam si quos post illius obitum tumultus quorumdam adversantium sustinetis, nolitc mirari. Si vos frui bonis in terra vestra, id est c in terra viventium quæritis,. mala homnum in terra aliena portare debetis. Peregrinatio quippe est vita præsens; ct qui suspirat ad patriam, ei tormentum cst peregrinationis locus, etiamsi blandus esse vidcatur. Vobis autem qui patriam quaeritis, inter suspiria quæ habetis, etiam gemitus audio humanæ oppressionis exsurgere. Quod mira omnipotentis Dei dispensatione agitur, ut dum veritas per amorem vocat, mundus præsens a seipso animum vestrum pcr tribulationes quas ingerit repellat; lanLoque facilius air amore hujus sæculi mens exeat, quanto et impellilur dum vocatur. Itaque, quod cœpistis, hospitalitatis curam impendite, in oratione ct lacrymis instantissime laborate. Elcemosynis, quas semper amastis, jam nunc largius atque ubelius operam date, ut tanto post in retributione crescat vobis fructus operis, quanto hic excreverit studium laboris.