Latin
Book 11, Letter 76
Gregory the Great, Registri Epistolarum 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
a Gregorius Mellilo abbati in Francia. Post discessum congregationis nostræ, quæ tecum psi, valde sumus suspensi redditi, quia nil de prosi eritate vestri itineris audisse nos contigit. Cum vero vos Deus omnipotens ad reverendissimum virum fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei quid diu mecum de caua Anglorum. cogitans tradavi, videlicet quia fana idolorum de. . strui in eadem geme minime debeant, sed ipsa quae in eis sunt idola destruantur. Aqua bencdicla fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria cousliuantur, reliquiæ ponantur, quia si fana eadem bene constructa sunt, necesse est ut a cultu dæmonum in obsequium veri Dei debeant commutari, ut dum gens ipsa eadem fana non videt destrui, de corde errorem deponat, et, Deum verum cognoscens ac adorans, ad lora quæ consuevit falniliarius concurrat. Et quia boves solent in sacrificio dæmonum multos occidere, debet liis etiam hinc de re aliqua solemnitas immuturi, ut die dedicationis vul natalitiis sanctorum martyrum, quorum illie reliquiæ nuntur, tabernacula sibi cirea eisdem erclesias quæ ex fanis commutatæ sunt, de ramis arborum faciant, et religiosis conviviis solemnitatem celebrent. Nec diabolo jain animalia immolent, sed ad laudem Dei in esum suum animalia occidant, et donatori omnium de satietate sua gratias referant, ut dum eis alqua exterins gaudia reservantur, ad interiora gaudia ronsentire facilius valeant. Nam duris mentibus sinunt omnia abscidere impossibile esse non dubium est. quia is qui locum summum ascendere nititur necesse est ut gra ibus vel passibus, non autem saltibus elevetur. Sic Israelitico populo in Ægypto Dominus se quidem innotuit; sed tamen eis e sacrificiorum usus, quos diabolo solebant exhibere, in cultu proprio reservavit, ut eis in sacrificio suo animalia immolare prxciperet; quatenus, cor mutantes, aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent, ut etsi ipsa essent animalia quae offerre consueverant, verumtamen Deo haec et non idolis immolantes, jam sacrificia ipsa non essent. Hæc igitur dilectionem tuam prædicto fratri necesse est dicere, ut ipse, in praesenti illic positus, perpendat qualiter omnia debeat dispevsare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime fili. f Pata xv Kalend. Juliarum, imperante domino nostro Mauricio Tiberio, piissimo, Augusto, ana 19, post consulatUum ejusdem domini nostri ann. i8, indict. 4.