Latin
Book 11, Letter 77
Gregory the Great, Registri Epistolarum 77.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Bonifacio defensori Corsicæ. Experientia tua non sine culpa est, quod Aleriam atque a Adjacium vitates Corsicæ diu sine episcopis esse cognoscens, clerum et populum earum ad eligendum sibi sacerdotem distulerit commonere. Quæ quoniam sine proprio amplius non debent esse rectore, præsenti auctoritate suscepta, clerum et popululn singularum civitatum hor'ari festina ut inter se dissentite non debeant, sed uno sibi consensu unaquæque civitas consecrandum eligat sacerdotem. Et, facto decreto, ad nos is qui fuerit electus, adveniat. Si autem in uno consentire noluerint, sed in duorum se electione diviserint, similiter, decretis ex more factis,ad nos adveniant, ut requirentes de vita, actu et moribus eorum, is qui visus fuerit ordinetur. Quia vero multi illic pauperes oppriini ac pati præjudicium perhibentur, experientia tua sullicitudinem gerat, et gravari eos contra justitiam non permittat; sed ita studeat, ut nec agentes contra rationem impetn i,nee hi contra quos agitur injuste faleanl dispendium sustinere.