Latin
Book 2, Letter 8
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Candido episcopo de urbe veteri. Cum percussio corporalis (Grat. q. 1, c. 2), «utrum pro purgalione, an pro vindicta contingat, Dei in hoc 574judicium ignoratur, non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpae, quod absit, offensa respiciat. Et quia præsentium lator Calumniosus pro hac percussione quam sustinet consueta sibi commoda ab Ecclesia vestra asserit negari, itlcirco fraternitatem tuam praesenlibus hortamur epistolis quatenus nil eum ad percipienda quae consueta sunt, hæc ægritudo debeat impedire, quia diversis in Ecclesia militantibus, varia, sicut nosti, saepe conlingit infirmitas. Et si hoc fuerint exemplo deterriti, nullus de caetero qni Ecclesiae militet poterit iuvcniri, sed secundum loci ejns ordinem quæque ei, si sanus esset, poterant ministrari, de ipsa exiguitate, quae Ecclesiæ potest accedere, fraternitas tua divini contemplatione judicii ægrotanti praebere non desinat, quatenus in hujus rei administratione ad eleemosynam potius videaris quæ sunt Consueta exsolvendo convertere. (Vide sup. I. I, ep. 12; Cr. Joan. Diac. t. IV, c. 33.)