Latin
Book 7, Book 8, Letter 18
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.18.2
Unproofread scanNot analysed yet
Scripsimus autem et Mauro vicecomiti, ut fraternitati vestræ in hac re debeat adhibere solatia, dummodo ad comprehendendos eos invenire excusationem aliquam non possitis. Quia vero comperimus multos se a murorum vigiliis excusare, sit fraternitas vostra sollicita ut nullurn neque pcr nostræ vel Ecclesiæ suae nomen aut quolibet alio modo e defendi a vigiliis patiatur, sed omnes generaliter compellantur; quatenus cunctis vigilantibus, melius auxiliante Domino civitatis valeat cuslodia procurari.