Latin
Book 7, Book 8, Comitiolo de Romana Ecclesia bene merito pristinam impendat favorem
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8-7
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Maurentio magistro militum. Veniens dilectissimus filius noster Cyprianus diaconus laudabile Comitioli studium, et quam nobis utilitatem b Urminati castro fecerit, indicavit. Sed et multa de eo bona diversis testificationibus olim cognovimus. Et quia eum apud vos, sicut ante fuit, modo non esse audivimus, gloriam vestram petimus ut si quid est unde juste vestros animos fortassis. offendit, nobis, quidquid illud est, remittatis, eque plenam gratiam reddere, atque illum in ea q ra apud vos dudum fuit familiaritate recipere debeatis. et vestruM illi favorem, sicut revera proprin, salva ratione quocunque usus exegerit, impendatis. Ita ergo facite ut de integro ei gratia restituta, aut ipso renuntiante, aut aliis referentibus possimus agnoscere.