Latin
Book 7, Book 8, Letter 2
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
His autem diehus, sicut invenio, n va hæreticorum bella cons rgunt, de quibus vestræ beatitudini jam antea scripsi, iia ut prophetas, Evangelia, et dicta Patrum omnia evacuare moliantur. Sid permanente vita v sirae sanctitatis, in protectoris nostri gratia speramus quod eorum ora citius obmutescant, qu; e contra soliditatem veritatis aperta sunt, quia et quamlibet acuti glad i immittantur, cum saxum feriunt, fracti resiliunt. Hoc autem magna Dei omnipotentis est gratia, quod in ipsis qui a sanctæ Ecclesiae doctrina divisi su it unitas non est quoniam omne regnum in se divisum non stabit (Luc. XI). Et sancta Ecclesia subtilius in sua semper eruditione instruitur, dum hæreticorum quæstionibus impugnatur; ita ut aperte impleatur quod per Psalmistam contra haereticos de Deo d cIum est: Divisi sunt ab ira vultuI ejus, et appropinquavit cor illius (Psal. nIV, 22). Nam dum ipsi in suo pravo errore dividuntur, cor nobis Deus appropiat, quia eruditi adversitatibus, intellectum ejus subtilius invenimus.