Latin
Book 7, Book 8, Letter 2
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quae autem mala a barbarorum gladiis, qu; e a perversitate judicum patimur, beatitudini vestræ narrare refugio, ne ejus gemitum augeam, quem minuere consolando debueram. Sed in his omnibus auctoris nostri me praecepta consolantur, dicentis: Hæc locutus sum vobis, ut i i me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis (Joan. XVI, 33). Penso enim quibus di tum est: Hæc eat hora vestra, et potestas tenebrarum (Luc. XXII, 53). Si ergo potestas lucis postea erit, quia elects dictum est: Vos estis lux mundi (Matth. v, 14); et sicut scriptum est: d Obtinebunt eos justi in matutino (Psal. XLVIII, 15); omne quod in hora et potestate tenebrarum patimur lugendum non est.