Latin
Book 7, Book 8, Letter 20
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.20
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Mariniano episcopo Ravennæ. Joannes praesentium portitor queritur uxorem suam, moleslias Georgii cujusdam refugientem, *diu in septis venerabilibus residere, et nullum hactenus invenire solatium. Cujus quia de conditiune esse controversiam asserit, et vestrae eam fraternitati petiit commendandam, his vos hortamur affatibus ut eidem mulieri, servata æquitate, debeatis tuitionem impendere, et a nullo eam contra rationis ordinem gravari aliquo modo permittatis. b Sed si de statu ejus quæstio perseverat, bUSSANV. studii vestri sit ut sine oppressione aliqua, legali modo, ad judicium veniatur; quatenus, dum, veritate cognita, quod juris ordo suaserit fuerit definitum, neutra se pars aliquod doleat præjudicium pertulisse. e Mense Maii, indictione prima.