Latin
Book 7, Book 8, Letter 34
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.34.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero pariter questi sunt fraternitatem tuam quædam de monasterio a sub xenii quasi specie abstulisse, necesse est si quid te indecenler recolis accepisse, sine dilatione restituas, ne avaritiæ te graviter culpa redarguat, quem larguul erga monasteria sacerdotalis magis debuerat muinficentia demonstrare. Servatis itaque omnibus quæ a luis, sicut diximus prædecessoribus permissa sum ac servata, cura; tuæ sit circa actus ac vitam consistentium illic monachorun) te vigilantem iusistere; et si quempiam illic prave conversari, aut in aliqua immunditiæ, quod absit, culpa inver. ris, stricta ac regulari emendationc corrigere. Nam sicut ab iis qux incongrue usurpantur fraternitatem vestram volumus abstinere. ita in his quæ ad disciplinae rectitudinem vel animaruin custodiam pertinent esse solliciiam modis omnibus admonemus.