Latin
Book 7, Book 8, Letter 34
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.34.3
Unproofread scanNot analysed yet
Indicaverunt etiam prædicti monasterii monachi castrum quod Scillacium dicitur in solo juris monasterii eorum esse fundatum, atque ob hoc habitanles illic factis libellis solatium annis singulis spnpondisse persolvere, sed postea contempsisse, et ab eadem se præstatione supervacue suspendisse. Fraternitas ergo vestra subtiliter veritatem curet addiscere; et si ita repererit, instanter studeat ut ea quæ promiserunt, quia et ratio exigit, præbere non differant, quatenus ea illi quiete quod tenent possideant, et monasterii jura prajudicium non incurrant.