Latin
Book 7, Book 8, Letter 5
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Legem quam piissimus imperator dedit (Gral. dist. 5a, c. 1), ue fortasse hi qui militiæ vel rationibus sunt publicis obligati, dum causarum suarum periculum fugiunt, ad ecclesiasticum hibitum veniant, vel iu monasteriis convertantur, vestræ studui fraternitati transmittere: hoc maxime exhortans, quod hi qui sæculi actionibus implicati sunt in clero Ecclesiæ propcre suscipiendi non sunt, quia dum iu ecclesiastico habitu non dissimillter quam vixcraut vivunt, nequaquam student sæculum fugere, sed mutare. Quod si etiam tales quique monasterium pctunt, suscipiendi nullo modo sunt, nisi prius a rationibus publicis fuerint absoluti. Si qui vero ex militaribus numeris in monasteriis converti festinant, non sunI temere suscipiendi, nisi eorum vita fuerit subtiliter inquisita. Et juxta normam regularem debent in suo habitu per triennium probari, et tunc monachicum habitum Deo auctore suscipere. Qui si ila sunt probati atque suscepti, et pro anima sua pœnitentiam de perpetratis culpis agere sludent, pro eorum vita et lucro coelesti, non est eorum conversio renuenda. Qua de re etiam serenissimus et Chrislianissimus imperator, milii credite, omni modo placatur, et libenier eorum COnfersionem suscipit quos in rationibus publicis implicatos non esse cognoscit. f Mense Decembri, indictione prima.