Latin
Book 7, Book 8, Letter 6
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.6
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius *Amos episcopo Jerosolymitano. Cum fraternitatem vestram confidamus canonum statuta et vigorem diligere disciplinae, ne clerici nostri vobis b ad eviiandam districtionem ecclesiastici ordinis falsilas surripere valeat, ejus culpam sauciitaii vestræ indicare prospeximus, ut sollicitudine vestræ disciplinæ possit submitti quam refugit. Comperimus autem quod Petrus acolythus, quem dilectissimo filio nostro Sabiniano diacono responsa ecclesiastica facienti observare in urbe regia feceimus, fugiens ad vestram Ecclesiam venerit. Quod si verum est, in tuto eum facere fraternitas vestra et inventa huc studeal occasione remittere. Aut si fortc hoc metuens a vestra discesserit Ecclesia; et per diversa lora, ne comprehendi valeat, laLilet, in omnibus parochiis vestris, ut diligenter requiratnr, injugite, et inventum ad nos, sicut praefati sumus, transmittite; quem etiam volumus per vos quia sit communione privatus agnoscere; nec dominici corporis ac sanguinis quousque ad nos redeat audeat mysteria sumere, nisi forte vicino mortis insistente periculo.