Latin
Book 7, Book 8, Letter 7
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
Volumus ergo (Grat. ibid.) ut quidquid Ecclesiæ tuæ ei reditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare, ataue eam secundum Dei timorem presbyteris, diaconis, ac clero, ut tibi visum fuerit, discrete dividere; ita sane ut uiuique, sicut meritum laboris exegerit, libera tibi sit, juxta quod praevideris, largicndi licentia, quatenus et hi qui merentur etiam tempora! ! se sentiam hoc commodo consolari, et alii adjuvante Domino eoruin ad melius contcudant imitatione proficere.