Latin
Book 7, Book 8, Letter 8
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.8
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Vitaliano episcopo Sipontino. Si custos religiosi habitus aut esse nosses episcopus (Grat. 20, q. I, c. ł8), filiæ gloriosae menoriæ Tulliani, magistri militiae, te illic posito, nec projectis religiosis vestibus ad ssecularem reverti babitum, nec ad nos licuisset perversam epistolam desti. nare. Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad præsens illicita impune commissa est. Nam, sicut praefati sumus, si sollicitus exstitisses, a prius ad nos ultio mulieris pravissimæ quam culpa debuit pervenire. Quia ergo tantum hebes, tantumque es negligens, ut nisi canonicam in te fueris coerctionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus, congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus. Prasentia igitur scripta suscipiens evigila, et excitatus saltem exsequere, quod pressus usque nunc ignavia distulisti. Instantiæ ergo tue sit praedictam mulierem una cum Sergio defensore nostro comprehendere, et statio' non sotum ad male contemptum habitum sine aliqua excusatione revocare, sed etiam in monasterium, ubi omnino districte valeat custodiri, detrudere; et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod commisiL ex tua possit districtione cognoscere. Qua in re si quis, quod non credimus, laicorum aliquo tibi ingenio tentaverit obsistendum, a sacratissimæ eum communionis participatione suspendere nobisque renuntiare festina, ut quantum sit exsecrabile quod præsumpserit, postquam consideratione propria non advertit, emendationis qualitate cognoscat. In bis autem omnibus ita te cautum stude ac vigilantem ostendere, ut culpam tuam non geminare neglectus, sed aliquantisper valeat sollicitudo minuere. c (C(. Joan. Diac. I. iii, n. 59.)