Latin
Book 7, Book 8, Letter 9
Gregory the Great, Registri Epistolarum 8.9
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Sergio defensori. Si homo esses (Gral. 27, q. 1, c. 19), a aut districtionem aliquam habuisses, ita regularis disciplinæ debuisti custos existere, ut ea quae illicite illic committuntur, ante vindicta corrigeret, quam ad nos eo. rum nuntius perveniret. Sed dum nimia te facit stultitia negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad ulciscendam desidiam tuam nihilominus provocamur. Omni ergo dilalione omnique excusatione postposita, filiam gloriosae memoriae Tulliani, magistri militiæ, quæ, projectis, quas sponte assumpserat, religiosis vestibus, indumentis se laicis deturpavit, una cum fratre et coepiscopo nostro Vitaliano festina comprehendere, atque ad religiosum rursus habitum revocare, ac in monasterium mittere, uhi stricte omnino valeat cusLodiri. Nec ejus custodiam aliquatenus relevari permittas, quusque nostra deduo scripta susceperis. Nam si quolibet modo in hac re negligens vel lentus exstiteris, ita in te noveris districtissime vindicandum, ut quod ex te nescis, poena possis «resecante cognoscere; quia, sicut diximus, si intellectum hominis habuisses, hæc quae modo facere præciperis a te dehueramus etiam cum ultione facta cognoscere. (Ct. Joan. Diac. I. III, n. 40.)