Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 81
Gregory the Great, Registri Epistolarum 81
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius clero, ordini et plebi consistentibus «Mevaniensi Ecclesiæ. Quoties res aliqua pluribus agenda committitur, dom quisquis dissentit ab altero, dispendiis potius quam utilitatibus aditus reseratur. Quod nos providentes, ne hoc vestræ contingere possit Ecclesiæ, ejus curam utilitatesque Honorato presbytero ad præsens committendas elegimus, quatenus res utilitatesque Ecclesiae per eum et procurari valeant, et modis clunibus CUSlOlliri. Ideoque dilectionem vestram scriptis præsentibus adhortamur, quatenus, ut vobis possit ordinarj sacerdos, invicem vestrae voluntatis in unius digna elcetione concordet assensus, nec amplius Dei Ecclesiam officio patiamini vacare pontificis. Quousque vero Ecclesiæ ipsi sacerdos fuerit ordinandus e omnem supradicto presbytcru. ticut diximus, sollicitudinis ejus curaro commissimus. Ita ergo se vestra dilectio in his omnibus exhibere festinet, ut amorem vos Ecclesiæ labere, pronae dcvotio menntis ostendat. (ide I. I I, ep. 64)