Latin
Book 7, Book 9, Ad Romanum Defensorem
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9-7
Unproofread scanNot analysed yet
Patrimonium Ecclesias in Sicilia commendat Gregorius Romano defensori. Proposiii nostri cura nos admonet ecclesiasticas utilitates strenuis agendas mandare personis. Et ideo, quia te Romanum defensorem fidelem sollicitumque probavimus exstitisse, patrimonium sanciae Romanæ, cui Deo miserante deservimus, Ecclesiæ, in partibus Syracusanis, Catinensibus, Agrigentinis, vel Milensibus constitutum, a praesenti secunda indiclione gubernationi tuæ prævidimus committendum. Unde necesse est te illuc indifferenter nccedere, ut, diviui consideratione judicii, nostræ quoque admonitionis memoria te efficaciter ac fideliter sudens exhibere, ut millius neglectus vel fraudis, quod absit, inveniaris sustinere periculum. Magis autem id agas, quatenus de lide et industria tua divinæ possis gratiæ commendari. Ad familiam vero ejusdem patrimonii secundum morem praecepta direximus, ut nihil sit quod te ad peragenda ea quæ tibi injuncta sunt in aliquo valeat impedire.