Latin
Book 7, Book 9, Letter 17
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.17
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Demetriano et Valeriano clericis *Firntanis. Et sacrorum canonum (Grat. 12, q. 2, c. 15) statuta et legdis permittit auctoritas, licite res ecclesiasticas in e redempionem aptivorum impendi. Et ideo quia edocti a vobis sumus, ante annos fere derem et octo, virum reverendissimum quondam Fab um episcopum Ecclesiae Firmanæ pro redemptione vestra ac patris vestri Passivi, fratris et coepiscopi nostri, tunc vero clerici, necnon matris vestræ Iibras undecim argenti de eadem Ecclesia hostibus impendisse, atque vos ex hoc quamdam habere formidinem ne hoc quod datum est a vobis quolibet tempore repetatur: hujus praecepti auctoritate suspicionem vestram prævidimus auferendam, constituentes nullam vos exinde hæredesque vestros quolibet tempore repetitionis molestiam sustinere, nec a quoquam vobis aliquam objici quæstionem, quia ratio æquitatis exposcit, ut quod studio pietalis impensum est, ad redemptorum onus vel afflictionem non debeat pertinere. (Vide sup. eo. 16.)