Latin
Book 7, Book 9, Letter 13
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.13
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Felix vir a memorandus suis nobis epistolis questus est fraternitatis vestræ actionarios possessiones quas tenuerat illicite et contra juris ordinem pervasisse, petens ablata sibi restitui, et se cum eis, si tamen causam voluerint dicere, paratum esse in judicio sine aliqua dilatione consistere. Quod si ita est, quia quid legalis ratio habeat non nescitis, oportet ut, omni mora postposita, actores vestra: Ecclesiæ deputetis, ut cum eo debeant eligere cognitores, qui tam imminentis quam principalis rci quaestionem cognoscere valeant et finire; ne si qualibet occasione dilatum fuerit, et ipse pati præjudicium, et partes Ecclesiæ non habere justitiam videantur. lta ergo agite ut sub omni celeritate judicium eligatur. Nam nos sic causas Ecclesiae vestræ fieri volumus, ut nec dispendium contra æquitatem sustineat, nec ad vestram possit aliquid invidiam sustinere.