Latin
Book 7, Book 9, Letter 14
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.14
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Felici in Sicilia. Susceptis magnitudinis vestrae epistolis, contrista- Ii sumus quod ab actoribus Ecclesiæ Syracusanæ quasdam possessiones, quas vos tenuisse dicitis, occupatas irrationabiliter indcastis. Se l credimus quin hoc ad fratris et cocpiscopi nostri Joannis notitiam non pervenit. Nam absolute poterat, cognita veritate, si quid illicite factum est, emendari. Et ideo quia legali provisione decretum est a tam imminentis quam principalis rei causam in uno eodemque ju iicio cognosci, nec nos contra inauditam partem aliquid possumus definire, prædicto fratri nostro scripsimusatactores Ecclesiæ suae deputare debeat, qui Vobiscum sine mora electorum possint subire judicium; ne aut vos res vestras sine cognitione, sicut querelam facitis, amittere, aut pars altera videatur præjudicium sustinere. Gloria ergo vestra nullas iti eligendos judices difficulates interserat, vel differat ad causam accedere. Nam omnina de supradicti fratris ct coepiscopi nostri moribus certi sumus quia facere quidquid rationis ordo exegerit non recuset c.