Latin
Book 7, Book 9, Letter 145
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.145.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nuntio siquidem apud nos oliin discurrente vulgatum est quod in Galliarum partibus sacii ordines per simoniacam hæresim conferamur. Et vehementi tædio mæroris afficimur, si in ecclesiasiicis oftici quem quam habet locum pecunia, et fit sæculare quod sacrum est. Quicunque ergo hoc prelii studet daLione mercari, dum non officium, sed nomen attendit, sacerdos non esse, sed dici tantummodo maniter coucupiscit (Grat. I, q. I, c. 2). Quid scilicet? quid per hoc nliudagiiur, nisi ut nulla de actu probalio, nuila sollicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio, sed ille solummodo dignus, qui dare pretium suffecerit, æstimetur? Ex qua re si recti libraminis examinatione pensetur, dum improbe ad inanem gloriam locum festinat utilitatis arripere, eo ipso magis quod honorem quaerit, indignus est. Sicut autem (Grat. I, q. LXVI, c. 5) is qui invitatus renuit, quæsitus fugit, sacris est allaribus admovendus, sic qui ultro ambit, vel importune se ingeril, est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora consoendere quid agit nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius interius ad profunda descendat? Itaque, fratres charissimi, in Sacerdotibus ordinandis sinceritas vigeat, sit simplex sine venalitate consensus, pura praeferatur electio, ut ad summam sacerdotii non sufJragio vendilorum provectus, sed Dei credatur esse judicio. Nam quia grave omnino sit facinus Dei donum velle pretio comparare vel vendere, evangelica est testis auctoritas (Matth, XXI ). Templum enim Dominus et Hcdemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit. Quid aliud est columbas vendere, nisi pretium de manuum impositione percipere, et Sanctum Spiritum, quem omnipotens Deus hominibus tribuit, venundare? Quorum sacerdotium ante Dei oculos cadere, cathedraruin utique patenter eversione signatum est. Et tamen exerit adhuc nequitiæ pravitas vires suas. Nam cogit vendere quos decipit ut emerenL. Et dum non attenditur quod divina voce praecipitur: Gratis accepistis, gratis date (Matth. x, 8 )agitur ut crescat, ei geminata fiat in uno eodemque delicti contagio ementis scilicet et vendentis. Et cum liqueat (Grat. I, q. I, c. 13) hanc hæresim in Ecclesia ante omnes radice pestifera subrepsisse, atque in ipsa sua origine apostolica esse detestatione damnatam, cur non cavetur, cur non perpenditur quia benedictio (Grat. I q. i. c. 4) illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc ut fiat hæreticus promovetur 1