Latin
Book 7, Book 9, Letter 145
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.145.3
Unproofread scanNot analysed yet
Plerumque ergo adversarius animarum, dum non potest in his quae ad faciem sunt prava subripere, callide specie quasi pietatis injecLa nititur supplanLare, suadetque forsitan debere ab habentibus accipi, ut sit quod possit non habeutibus erogari, dummodo vel sic venena mortifera, eleemosynæ celata obumbratione, transfundat. Nam nec venator feram, aut avem auceps deciperet, vel piscem piscator caperet; si aut illi taqueum in aperto proponerent, aut ille hamum esca ahsconditum non haberet. Omnino ergo metuenda et cavenda est hostis astutia, ne quos aperta nequit tentatione subvertere, latente telo sxvius valeat trucidare. Neque enim eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus accipitur, quia qui hac intentione male accipit ut quasi bene dispenset, gravatur potius quam juvatur (Grat. i, q. i, c. 27). Eleemosyna Redemptoris nostri oculis illa placet, quae non de illicitis et iniquitate congeritur, sed quæ de rebus concessis et bene acquisitis impenditur (Grat. XIV, q. 5, c. 7). InJe e iam illud certum est, quia etsi monasteria aut xenodochia vel quid aliud c de pecunia quae pro sacris ordinibus datur, construantur, mercedi non proficit, quoniam dum perversus et emptor honoris in locum sanctum transmittitur, et alios ad sui similitudinem sub commodi datione constituit, plura male ordinando destruit quam ille potest aedificare qui ab eo pecuniam ordinationis accepit. Ne ergo sub obtentu eleemosynae cum peccato aliquid studeamus accipere, aperte Scriptuiæ sacræ ordo nos prohibet, dicens: Hostiæ impiorum abominabiles, quæ offeruntur ex scelere (Prov. xxi, 27). Quidquid enirn in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat. Hinc rursus scriptum est: Honora Dominum e de tuis justis laboribus (Prov. in, 9). Qui ergo male tollit ut quasi bene præbeat, constat sine dubio quia Dominum non ho- Norat. Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substantia pauper; . ,f ac si victimet filium in conspectu patris (Eccli. XXXIV, 24). Quantus autem dolor patris sit perpendamus, si in ejus conspectu filius victimetur. Et biuc facile cognoscimus quantus apud Deum dolor exasperatur, quando ei sacrificium ex rapina tribuiLur. Nimis ergo declinandum est, dilectissimi fratres, sub obtentu eleemosynæ, peccata simoniacæ hxreseos perpelrare. Nam aliud est propter peccata eleemosynas facere, aliud propter eleemosynas peccata committere.