Latin
Book 7, Book 9, Obvenienlem a Joanne Pantaleonis socrui hœreditatem describat, dum hic Ecclesiœ…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Pariter etiam studii tui sit, quoniam quaedam apud se sacrata prædictus Joannes habuisse ministeria perhibetur, et ea dil genter inquirere, et cum omni cautela in tutum facere, nobisque subtiliter quidquid inventum fuerit indicare. Ita ergo experientia tua haec quæ scripsimns facere sollicite et curare festinet, ut non possit esse culpab:lis. Nam si negligens esse palucris, ita te nostros noveris motus incurrere, ul nulla te postmodum possis excusatione defendere. c Datum Mense Aprili, indictione 2. (Vide ep. 26 lib. VIII.)