Latin
Book 7, Book 9, Letter 47
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.47
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Sabino subdiacono. Clerus Ecclesiæ Regitanae multa contra reverendissimum fratrem nostrum Bonifacium episcopum suum, data nobis petitione, conquestus est, petens ut ad nos debuisset habere veniendi licentiam, quatenus causae ipsae hic subtiliter probarentur. Sed quia nos interim praedictum fratrem nostrum huc modo non praevidimus deducendum, visum nobis est illic depulare causam eamdem cognoscendam. Et ideo mediis sacrosanctis Evangeliis experientia tua una cum Paulino, Proculo, Palumbo, vel Venerio, atque Martiano reverendissimis fratribus coepiscopisque nostris sine cujusquam personæ respectu, tam clericorum quereJam quam adversus suum, sicut diximus, habent episcopum; vel si quam forte ille contra eos habuerit, cum omni æquitate ac sollicitudine perscrutetur. Et quidquid in veritate cognoverit, nobis una cum praedictis fratribus nostris subtiliter diligenterque signiUcet, ut renuntiatione vestra redditi certiores, quid fieri debeat dccernamus c.