Latin
Book 7, Book 9, Letter 27
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.27
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Roma o defensori. Pervenit ad n>s quia quidam homines minorcm onmimodo discretionem tenentes, in suis nos periculis implcari desiderant, atque ita volunt aab ecclesiasticis personis defendi, ut ipsæ quoque personæ ecclesiasticae ex corum culpa teneantur. Idcirco præsenti te præceptione admoneo. et per te fratrem et coepiscopuin nostrum domunum Joannem, vel caeteros qui interesse possunt; ut patrocinia ecclesiastica, sive mea suscipiatis scripta, sive etiam minime fuerint directa, sub tanto moderamine debeatis impendere, quatenus (Grt. 14, q. 6, c. 3) si qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus; sed quantum decet Ecclesiam, admonendo, verbum intercessionis adhibendo, quibus valetis succurrite. ut et illis opem feratis, et opinionem sanctae Ecclesiæ non inquinetis b. (Cf. Joan. Dinc. I. IV, c. 56.)