Latin
Book 7, Book 9, Letter 28
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.28
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Antonio subdiacono, a el Dometio abbati atque presbytero a paribus. Sicut grave et plenum vituperationis est inter personas omnipotenti Deo militantes de saecularibus negotiis ortam diu controversiam permanere, ita laudabilc et studio est religioso conveniens terrenis gratam Deo pacem præferre compendiis, et ex ret us transitoriis mansura semper charitatis lucra mercari. Et ideo quia de possessionibus Faiano, Nasoniano, et Libiniano positis in provincia Sicilia territorio Panormitano, de quibus inter præpositos monasterii sanctorum Maximi et Agathæ, quod b Lucuscanum dicitur, et e diverso administratores xenodochii in hac urbe Roma constituti, quod Valerii nuncupatur, longa se traxit contentio, nunc vero inter te Antonium subdiaconum nostrum memorati xenodoehii præpositum, et e diverso dilectissimum filium nostrum Dometium abbatem atque presbyterum prædicti monasterii e pactis intervenientibus salubris processit, Deo auctore, decisio; necesse est ut omnis discordiae possit occasio praeveniri, et ea quae gesta sunt interveniene auctoritate firinari. Proinde per hujus præcepti seriem hoc decernendum esse perspex mus, ut omnia instrumenta, vel quidquid esi alitid quod partibus, quod absit, ad invicem contra se venire cupientibus, quoquoinodo vel ex temporis præscriptione. seu aliter opem de lege aut quocunque privilegio poterat ministrare, sit, sicut et vos poscitis, vacuum, et omni virtute cassatum, et sola pactorum inler vos nunc habitorum pagina validum, perpetuumque robur obtineat. Cui si quid forte incuria vel imperitia minus firmitatis insertum est, vires plenissimæ munitionis et soliditatis ex hac nostra auitoritate suscipiat, nec superesse aliquid valeat, unde ca quae religioso studio provide, ut oportuit, ac pacifice terminata sunt, quocunque tempore quidquam dubietutis incurrant; sed omnia quæ in eisdem pactis tenentur ascripta, firma, illibata et sine aliqua refragatione persistant, quatenus, amota penitus totius altercationis materia, inter eos quos charitatis immutabiliter decet manere concordia, nulla queat deinceps litigiosx contentionis occasio generari. Pro munitione vcro suprascripti monasterii mcmorato Dometio abbati atque presbyiero præteplum simile dedimus. d Mense Januario, indi ctione i.