Latin
Book 7, Book 9, Letter 29
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.29
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Venantio episcopo Lunensi. Quæ sit Adeodatæ ancillæ Dei latricis praesentiwn adversus Fidentiam matiem suam querimonia, ex pagina petitionis oblatæ quæ tenetur in subditis fraternitas vestra cognoscet. Et quoniam æquitatis censura admonet ut maximum conversis salva ratione episcopale debeat adesse solatium, idcirco his fraternitatem vestram epistolis adhortamur, ut prædictam matrem ipsius ad se faciat evocari, et tranquilla ci adhortatione suadea', ut facere sponte non desinat, ad quod legali potest ratione compelli, *quatenus nec illa affligi, nec h; rc videatur præjudicium sustinere. Quae si, quod non cremus, admonitionem vestram differe voluerit, prædictæ Adeodatæ religiosæ contra eam tuitionem impendite, atque vesiris eam solatiis apud jndicem, vcl quocunque usus exegerit, instantius adjuvate. ET ita in exsequendam vos hanc caus am impendite, ut, legali ratione constricta, invita urgeatur facere quod sponte postponit. Memoratam vero latricem fraternitas vestra ita servata aequitate habeat in omnibus commendatam, ut vobis ei tuitionem impendentibus, in eo quem assumpsit babitu, sine aliqua, Dco protegente, coucussione permaneat.