Latin
Book 7, Book 9, Letter 37
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.37.2
Unproofread scanNot analysed yet
b Quia vero pariter suprascriptus presbyter nobis questus est diaconem quemdam duo juris sui sub hac conditione manumisisse mancipia, ut monachi fieri, et in eodem monasterio debuissent, ubi ipse fuerat, permanere, adjicientem ut si quis contra facere præsumpsisset, jugo iterum servitutis per omnia subderetur; alque unum ex eis hanc omnino conditionem despexisse, et monasterium temerario ausu deseruisse, atque se inter clericos sociasse; fraternitas vestra ct hoc subtili indagatione discutiat, et si ita repererit, sic sacerdotali se zelo hac in re decenter exhibeat, ut nec illi monasterium deserendi facultas sit, et manumittentis voluntas nihilominus conservata aliqua praeteriri excusatione non valeat-