Latin
Book 7, Book 9, Letter 38
Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.38
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Anthemio subdiacono. Maurus præsentium portitor in quadringentis solidis quasdam merces a Felice viro magnifico se asserit suscepisse, a atque promisisse sex siliquas per solidum lucri causa persolvere pretii. b Qua lucri quantitate in uno congesti, duas se cautiones, id est unam de quadringentis quinquaginta, et alteram de quinquaginta solidis emisisse, spondens certo tempore quod debeat exsolvere. Sed quia, ut perhibet, in eisdem mercibus passus est non leve dispendium, et restitutis quadringentis decem solidis, quod reliquum lucri est implere compellitur, atque ex hoc majori se necessitati ac potius desperationi ingemit suhjacere, et propterea aliquo sibi subveniri petit auxilio; experientia tua, si ita est, apud prædictura magnificum filium nostrum una cum reverendissimo fratre et cocpiscopo nostro Fortunato, ac glorioso filio nostro Murentio magistro militum, quia et ipsi scribimus, agere studeat ut hac in re, sicut Cliri anum decet et nobilem, plus benignus quam rigidus, plus misericors esse debeat quam districtus, et lucrum de damno aherius non exspectei, sed a recepta pretii sit sorte contentus, quatenus quidquid pauperi cesserit, omnipotens ei Deus multiplicata sicut promisit restitutione compenset. Ita ergo studiose experientia tua agat, ut illi modis omnibus hoc pro mercede ipsius imponere et hunc ab afflictione possit obligationis exuere.